Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 318

Gerhart überträgt seinen Besitz zu Bossikon an Sanct Gallen.
Datierung: 829 04 20
Ausstellungsort: Uzenried (Uznach)

Ego in Dei nomine Gerhart trado ad coenobium sancti Galli pro anime meae remedio et eterna retributione quicquid in Pozinhova vel in eadem marca visus sum habere, id est edificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid nominari potest ad iam supradictum coenobium volo esse traditum ac delegatum sub ea ratione, ut ego Gerhart easdem res censum annis singulis solvendo proserviam, id est II denarios vel unum maltrum de grano. Similiter et legitima procreatio mea faciat. Si autem et legitimus heres defuerit, tunc ad supradictum coenobium revertatur perpetim possidende Si quis autem hanc traditionis cartam inrumpere voluerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu sup temeritatis erario regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus hec traditio suum vigorem obtineat stipulatione subnexa. Actum in Uzcincriuda publice Signum Gerharti, qui hanc traditionis cartam rogavit fieri. sig. Perahgeri. Thiotpert. Reginpert. Heribold. Uazo. Erchanolf. Lantolt. Paldram. Perolf. Ratheri. Egilpert. Hunolf. Hehtolf. Peratolf. Hiltipold. Cunzo. Wolfdregi. Liupheri. Witolt. Hagastolt. Ego itaque Thiothart ad vicem Amalgeri prepositi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XII kal. mai anno XV Hludowici imperatoris, sub Geroldo comite.