Abt Cozbert verleiht an Adalhart und Altarat den von ihnen an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Bülach gegen Zins.
Datierung: 828 06 07
Ausstellungsort: Bülach
In Dei nomine Cozbertus abba monasterii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Adalhartus et Altaratus filius eius tradiderunt in Hertimarca in villa Puillacha, omne quicquid ibidem habuerunt, excepto uno novale in Rihote, hoc est iuchos XX cum edificiis, quod extra dimisit, cetera omnia per hoc prestarium illis represtare deberemus, quod ita et fecimus sub ea ratione, ut quamdiu Adalhart et Altarat vixerint, easdem res habeant et censum nobis annis singulis solvant, id est unam tremissam valenti. Et si filium de legitima uxore Haldaratus, filius Adalharti, habuerit, ille similiter faciet post obitum amborum illorum, et si Aldarat easdem res redimere voluerit, cum V solidis redimet. Similiter et filius eius legitimus faciat, qui illi de legitima uxore progenitus fuerit, si redimere voluerit, cum V solidis redimet. Quod si filia eius, id est Aldarati, ipsam rem post illorum obitum habere voluerit, tunc unum solidum nobis annis singulis solvat; et si in proprium prefatas res habere voluerit, cum LX solidis redimat. Et si illi denominati eredes legitimi defuerint, tunc ad nos omnia, quae supra commemoravimus, revertantur prepetualiter possidendum Actum in villa, quae dicitur Puillacha publice Signum Cozberti abbatis et advocati sui Wolfharti, qui hoc prestarium fieri iusserunt. sig. Amalgarii prepositi. sig. Cozberti sacrarii. sig. Bobonis cellerarii. Ratgarii camerarii. sig. Engilberti portarii. sig. Wolwolti monachi. sig. Managolti monachi. Signa aliorum testium. Rihprhet. Irinc. Adalbert. Sigila. Thiatila. Theiker. Anno. Erimbert. Muotolt. Hartger. Adalbert. Isanbert. Ego in Dei nomine Huozo presbiter regnante domno Hludovico anno XV, sept. idus iuni., in die dominica, sub comite Kerolto scripsi et subscripsi feliciter