Freddo schenkt seinen ererbten Besitz zu Gossau gegen lebenslänglichen Unterhalt an Sanct Gallen.
Datierung: 824 10 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine Ego Freddo trado ad monasterium sancti Galli omne, quod mihi genitor meus Petto moriens dereliquid in villa, quae dicitur Cozesaua, vel quod a fratre meo in porcionem percepisse constat ad memoratum coenobium volo esse traditum ac delegatum tam domibus, quam terris, aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest ad prefatum monasterium trado atque transfundo ea videlicet condictione, ut easdem res ad ipsum monasterium rector ipsius monasterii possideat. Et quamdiu vixero ab ipso rectore victus atque vestitum mihi tribuatur et eadem res perpetim ab ipsis possideatur monachis, et deinceps liberam firmissimamque teneant in omnibus potestatem faciendi ad utendum Si quis vero, quod fieri diffido, contra hanc traditionis cartam malo preventus affectu venerit eamque inrumpere conatus fuerit affectum quem inchoavit non obtineat et pro ausu suae temeritatis auri uncias III et argenti pondera V in aerarium regis coactus persolvat sed nihilominus haec traditio perpetim firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Freddonis et advocati sui Pabonis, qui hanc traditionis cartam fieri rogaverunt. sig. Reginharti. † Emizo. † Witpreht. † Piezo. † Ratheri. † Hartger. † Kiso. † Adalolf. † Truago. Ego itaque Cozpreht inmerens subdyaconus anno XI Hludowici imperatoris, feria IIII, VII kal sub Erchanbaldo comite rogatus scripsi et subscripsi