Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 283

Heririh überträgt seinen Besitz in Gossau, mit Ausnahme der Hörigen und des Viehstandes, an Sanct Gallen.
Datierung: 824 09 27
Ausstellungsort: Gossau

Ego in Dei nomine Heririh. Sumpsit mihi consilius pro animam meam vel pro eternam retribucionem ut ego aliquas raes meas, que sunt in pago Durgauginse in villa, que vocatur Cozesouva, ad sanctum Gallonem tradidissem, quod ita et feci; ec sunt domibus, edificiis, casa, casale, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarum vel decursibus seu quidquid ego in ipsa fine vel in ipsa marcha visus sum abere, totum trado adque transfundo, excepto mancipios meos et peculium meum et in ea vero racione, ut ego ipsam rem abeam et exinde annis singulis censum solvam dimidium solidum in argento vel in succos seu in grano sive in vestimenta usque ad obitum meum. Et post meum vero discessum abeant eredes mei ipsam raem et solvant ipsum censum omnique tempore Si quis vero, quod fieri non credo, ipse aut eredes mei aut ulla oposita persona vel qui contra anc tradicionem istam a me factam venire temtaverit aut eam inrumpere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argento pondera V coactus exolvat et quod repetit vindicare non valeat, sed tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnexa Actum in Cozesouvo, presentibus quorum ic signacula contenuntur Signus ego Heririh, qui istam tradicionem fieri et firmare rogavi. sig. † Ruadpreht. † Erchanpreht. † Ekiheri. † item Ruadpreht. † Isanbold. † Uhozo. † Hadabold. † Werinpreht. † Wolfhart. † Wolfpreht. † Sikihelm. † Adalhart. † Liutini. † Wolfdrigi. † Kerhart. Peto. † Cundpreht. † Egilpreht. † Cuatdecan. † Albirih. Erhart, testibus. Ego Christianus ac si indignus petitus scribsi et subscribsi Notavi diem V kal. octobris anno XI regni domni Luduwici imperatoris.