Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 285

Abt Cozpert verleiht an Otpert den von Cotesdegan an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Mörswil zum Niessbrauch gegen Zins.
Datierung: 824 11 06
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Christi enim favente clementia Cozpertus abba coenobii sancti Galli. Convenit nos una cum consensu fratrum nostrorum ut illas res, quas nobis Cotesdegan tradidit sitas in Morinwilari, quas ipse Cotesdegan ab Otperto vendidit, ipso Otperto concedere, quod ita fecimus ea ratione, ut tempus vitae suae habeat et censum inde persolvat, id est IIII denarios, sed post obitum eius, si ipse prius has res ad prefatum coenobium non concederit, tunc filiae eius duae Engilrat et Cotasind possideant tantum tempus vitae earum, et utraque earum IIII denarios annis singulis persolvat, et post earum obitum ad ipsum coenobium redeant. Ipse tamen Otpreht licentiam habeat, quando voluerit ad ipsum coenobium ipso adhuc vivente concedere, ut successores eius postea nullam adquirendi habeant licentiam Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signa continentur Signum Cozperti abbatis et advocati sui Tagoberti, qui hanc precariam fieri voluerunt. Reginharti decani. Ysanperti cellararii. Saloonis camerarii. Ratgeri sacratarii. Pernwici diaconi. Heidini presbiteri. Signa aliorum testium: Reginberti. Perahtrammi. Kisalberti. Ratharii. Perinharti. Sigiberti. Adalrihi. Otperti. Ego Cozpertus ypodyaconus anno XI Hludowici regis, VIII id. novemb., die dominico sub Erchanbaldo comite rogatus scripsi et subscripsi