Gerbald überträgt seinen Besitz zu Frauenzell (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 824 06 20
Ausstellungsort: Hofs
In Dei nomine ego Gerbald. Talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis pro animae meae remedio et pro aeterna retributione condonare deberem, quod et ita feci Trado autem ad monasterium sancti Galli, quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo Illud autem, quod trado, est situm in pago, quod dicitur Nibulgogi, in loco Ratbotizella nuncupato, omne videlicet, quod in hac presenti die in prefato loco visus sum habere, terris, domibus, aedificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest ad iam prefatum coenobium volo esse traditum ac delegatum in ea videlicet ratione, ut easdem res ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, hoc est dimidium solidum. Similiter et tota posteritas mea in eundem percipiat censum. Quod si aliquando eveniat, ut duos annos pretermittamus hunc censum reddendo aut eis prefatas res contradixerimus, tunc licentiam habeat rector ipsius monasterii suorum fratrum iure ad vindicandum ipsas res Si quis vero hanc traditionis cartam, si ego ipse aut ullus de successoribus meis hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit non perficiat quod inchoavit, et pro ausu temeritatis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec presens traditionis carta firma et stabilis perpetim permaneat Actum in villa uf Hova nuncupata, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Gerbaldi, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Diodolti. † Williheim. † Scrutolfi. † Aldmanni. † Ebracharii. † Nandgeri. † Hunolti. † Raffolti. † lsanharti. † Engilhelmi. † Willihelmi. † Wolfgeri. † Emichonis. † Cundpoldi. † Ruadpoldi. Ego Cozpertus ad vicem Cunzonis presbiteri anno XI Hludowici imperatoris, XII kal. iul., die lunis sub Waningo comite rogatus scripsi et subscripsi