Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 278

Thioto schenkt ein von Willifrid erkauftes Grundstück zu Uzwil an Sanct Gallen.
Datierung: 824 06 02
Ausstellungsort: Uzwil

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox ammonet dicens: Date et dabitur vobis, et iterum: Date helemosynam et omnia munda sunt vobis His igitur ammonitionibus ego Thioto fidem accommodans trado ad monasterium sancti Galli, ubi Cozpertus abbas preesse videtur, aliquod terretorium in marca situm Uzzinwilaris nuncupata, illud namque terretorium, quod a Willifrido compararvi quod in perpetuum traditum ac delegatum esse volo ea videlicet ratione, ut liberam firmissimamque teneant potestatem quicquid voluerint ex hac presenti die de hoc facere, et ad ipsius monasterii hospitalem asspiciat Si quis vero, si ego ipse, quod absit, aut ullus de meis successoribus hanc traditionis cartam malo preventus affectu infrangere voluerit non perficiat, quod inchoavit, et in aerarium regis auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec presens traditionis carta firma et stabilis perpetim permaneat cum stipulatione subnixa Actum in villa, quae dicitur Uzzinwilare publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Thiotonis, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Uotonis. † Rihperti. † Adalcozi. † Gerharti. † Williharii. † Odalmanni. † Selli. † Perahtfridi. † Ratherii. Ego itaque Cozpreht ad vicem Selbonis presbiteri IIII non. iunias, die iovis anno XI Hludowici imperatoris, sub Erchanbaldo comite rogatus scripsi et subscripsi