Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 280

Lantpret überträgt seinen Besitz zu Frauenzell (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 824 06 20
Ausstellungsort: Hofs

Quicquid sane ad loca venerabilia vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis in eterna beatitudine remunerari confidimus Ideoque ego Lantpret in Dei nomine pro animae meae remedio trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, ubi Cozpertus abbas preest, quicquid hereditatis in hac presenti die visus sum possidere in pago Nibalgauve in loco nuncupato Ratpotescella, pratis scilicet et silvis, pascuis, terretoriis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis vel quicquid nominari aut dici potest, omnia ex integro ad prefatum trado caenobium; in ea videlicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam censumque annis singulis inde solvam, hoc est IIII denarios, similiter et posteritas mea Si quis vero, quod fieri non credo, hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit non perficiat quod inchoavit, sed pro ausu temeritatis suae in erarium regis auri untias III, argenti pondera V coactus persolvat Actum in villa uf Howa, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Lantpreti, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Diotolti. sig. Scrutolfi. sig. Willihelmi. sig. Aldmanni. sig. Ebracharii. sig. Nandgeri. sig. Raffolti. sig. Hunolti. sig. Isanharti. sig. Engilhelmi. sig. Willihelmi. sig. Wolfgeri. sig. Emichonis. sig. Nordmanni. sig. Cundpoldi. sig. Ruadpaldi. Ego namque Cunzo presbiter rogatus anno XI Hludowici imperatoris, die lunis, XII kal. iul sub Waningo comite scripsi et subscripsi