Herifrit überträgt den von Uadalger und Werdhilt an Sanct Gallen übertragenen Besitz neuerdings an Sanct Gallen.
Datierung: ?
Notitia eo, quod Herivrit in publico mallo coram comite Rochario pro illam traditionem, quam fecit Uadalger et Werdhilt ad monasterium sancti Galli, sibi credidit et reddidit cum manu advocati sui Herigeri Cozberto abbati et suo advocato Ruadingo ea vero ratione, ut ipsa supradicta Herivrith tempus vitae suae illud habeat cum priore censu, id est solido uno, per quod illud actenus posedebat. Post obitum vero eius ad supradictum monasterium perpetualiter redeat ad possidendum Signum Cozberti abbatis et advocati sui Ruadingi, qui hanc notitiam fieri rogaverunt. sig. Erluni. sig. Hiltibrant. sig. Reginhad. sig. Willihelm. sig. Piricho. † Ratpreth. † Adalrich. † Engilbold. † Podalolt. Ego quoque Patucho iussus a Cozberto abbati hanc notitiam scripsi et subscripsi