Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 276

Abt Cozpert verleiht an Nathwich den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Apflau gegen Zins.
Datierung: 824 05 18

In Dei nomine Cozpertus cum vocato monasterii sancti Galli confessoria. Convenit nos una cum fratribus nostris ut res illas, quas nobis Nathwich tradidit in marcha Apffelouva, per cartulae precariam ei represtare deberemus, quod ita et fecimus ea vero ratione, ut ipsas res tempus vitae suae censum persolvat. Et hoc est census: annis singulis una saiga persolvat in quacumque potuerit; ita faciant progenii eius Si quis vero, quod fieri non credo, ego ipsa aut alius, qui post me venit, qui hanc kartam a me factam infrangere voluerit sociante fisco multa componat et quod repetit evindicare non valeat, sed haec presens precaria omnimodo firma et inconvulsa permaneat Signum Kozperti et advocati eius, qui hanc precariam fieri decreverunt. sig. Erluwino actori. sig. Wiserich. sig. Ruodinc. sig. Willehelm. sig. Heriger. sig. Hiltibrant. sig. Chudpert. sig. Reginhad. sig. Hiltini. sig. Selbo. sig.. Podelolt. sig. Egihart. sig. Engilbold. sig. Piricho. sig. Ratpert. sig. Perehtolt. sig. Herimuat. sig. Wigirat. Ego Patacho indignus presbiter rogitus scripsi et subscripsi XII kal. iun. in die mercoris in anno XII regnante domno imperatore Hludowico, sub comite Ruochario.