Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 275

Otprant überträgt ein Grundstück zu Basadingen an Sanct Gallen.
Datierung: 822 11 02
Ausstellungsort: Stammheim

Christo propitio adimplenda est evangelica vox, quae dicit: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Ideoque ego Otprant hac ammonitione salutifera conpunctus simul et confisus dono donationem pro remedio anime meae in villa, quae dicitur Paznandinga, talem terraturiam, qualem Wolfcanc in ante dicta villa habere visus fuit ad monasterium, quod dicitur ad sanctum Gallonem; in ea ratione predictam terraturiam trado, ut quamdiu vixero eandem rem habeam censumque exinde persolvam, hoc est in festivitate sancti Galli unum solidum. Similiterque filii mei vel qui de eis procreati fuerint usque in sempiternum faciant. Quod si ita evenerit, ut ipse res sine erede remaneant, tunc ad prefatum monasterium ipse revertantur in perpetuum Actum in villa Stamheim publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Otpranti, qui istam traditionem firmare rogavit. sig. Swidgeri vocati. sig. Winidheri. sig. Waldheri. sig. Hunzo. sig. Immo. sig. Meginpert. sig. Horscolf. sig. Erchanpert. † Waninc. † Gisalheri. † Tuto. † Duno. † Dingolt. Ego itaque Ato anno sexto regnante Hludvigo imperatore, mense novembrio, die dominica, hoc est IIII non. novembris, sub comite Richvino scripsi et subscripsi feliciter Amen.