Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 239

Anno überträgt seinen erworbenen Besitz zu Hohenfirst an Sanct Gallen.
Datierung: 818 11 12
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Anno ob amorem domini nostri iesu Christi et remissionem peccatorum meorum trado ad monasterium sancti Galli atque transfundo quicquid ego in Hounfirst adquisivi, hoc est I roncale meo nuncupatum nomine ea scilicet ratione, ut dum ego vixero ipsum habeam et censum inde annis singulis solvam, hoc est I tremissam in quo potuerim precio. Post meum autem discessum Anno filius meus necnon et eius filius Criffo similiter faciant et eius tota cognatio Si quis vero hanc traditionis cartam inrumpere voluerit nequaquam valeat et pro temeritate sua adiacenti fisco untias auri II et argenti pondera III persolvat sed nihilominus haec traditio perenniter suum obineat vigorem stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Annonis, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Adalramni. Sindolti. Hiltiberti. Otcozzi. Pattonis. Mannonis, filiorum ipsius. sig. Hennonis. Haichonis. Ruadharti. Ego itaque Bernwicus diaconus anno V Hludawici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, pridie id. novemb., sub Rihwino comite