Liubolf und sein Sohn Wolfkis übertragen ihren Besitz zu Madetschwil an Sanct Gallen.
Datierung: 818 10 24
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego itaque in Dei nomine Liubolfus, filius Wolfkisi, necnon et ipse filius meus nomine Wolfkisus, de meis generatus lumbis, pari consilio pro animarum nostrarum remediis vel pro aeterna retributione tradimus ad monasterium sancti Galli quicquid in hac presente die visi sumus iure hereditatis possidere paternico hereditate seu adquisitione in villa, quae dicitur Madelolteswilare, et in quocumque loco visi sumus habere, extra mancipia omnia, sicut diximus ad prefatum tradimus monasterium, cum pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus vel inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, preter mancipia sicut dicimus, reliqua omnia, ceu diximus ad memoratum deligavimus monasterium; ea videlicet ratione, ut annis singulis inde censum persolvamus tempus vitae nostrae, videlicet dimidium solidum in quocumque potuerimus precio. Similiter et cuncta posteritas nostra faciat de utraque sexu generata legitime Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis contra hanc traditionem venire voluerit aut eam inrumpere conaverit ad fiscum multa conponat, id est auri untias II, argenti pondera IIII coactus persolvat et hoc quod inchoavit non obteneat, sed presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipsius Liubolfi. sig. Wolfkisi filii eius consentienti. sig. Reginbaldi. sig. Roadleihi. sig. Wenilonis. sig. Alberichi. sig. Reginharti. sig. Hartperti. sig. Roadharii. sig. Buasinis. sig. Liutolfi. sig. Engilberti. sig. Hartberti. sig. Oatonis. sig. Liutharti. sig. Theotpaldi. Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz indignus levita rogatus scripsi et subscripsi Notavi die dominica, VIIII kal. novemb regnante domno nostro Hludowico imperatore anno V, et sub Rihwino comite.