Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 240

Ruadger überträgt der Kirche des heil. Martin zu Löffingen seinen Besitz zu Röthenbach.
Datierung: 819 01 16
Ausstellungsort: Löffingen

Ego itaque in Dei nomine Ruadger, recordatus innumerabilia peccatorum meorum, propterea tradidi ad basilicam sancti Martini, que est constructa in eius amore et ceterorum sanctorum et in villa, que dicitur Leffinga, quicquid visus sum habere in villa, que dicitur Rotinbah, terris, domibus, aedificiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici aut numerari potest, undecumque conquesivi, omnia trado atque transfundo ad prefatam ecclesiam pro remedium animae maeae vel pro eternam retributionem; in ea ratione videlicet, ut filiis meis represtare facietis in censum, si liberi permanserint, et censatur annis singulis cum medio solido ad missa sancti Martini, et si redimere volunt, cum III solidis redimant. Et si contigerit, ut conquisiti ad servis fuerint, tunc totum integrum revertatur ad eclesia perpetualiter ad possidendum. Et si ita fiat, ut unus liber fuerit, tunc ille habeat hoc in censum et in sua sit potestate, si vult redimere, redimat, si non, revertatur ad eclesia perpetualiter ad possidendum Si quis vero, quod fieri esse non credo, si ego ipse aut ullus heredum vel proheredum meorum, qui contra hanc tradictione a me facta agere aut venire aut eam inrumpere voluerit sociante fisco conponat auri untias II, argenti pondera V coactus exsolvat, et duplum restituat ad ipsam eclesiam et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat, sed haec presens aepistula tradictionis a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnexa Actum in villa, que dicitur Leffinga, fuit carta levata in domo eius eclesie publice, presentibus quorum signacula continentur Signum Ebarhart et Peranhart, qui hanc traditionem fieri et firmare rogaverunt. sig. Beringer centenarii. Erchanbret. Emrit. Liutgaer. Erchanbret. Gerbret. Ruadhoh. Cundhelm. Reginhart. Wolfcrim. Wolfger. Liutto. Ramfrid. Otram. Wolfolt. Notavi dominica, XVII kal. feb anno V regnante domno nostro Ludowigo imperatore et rege, et sub Tisone comite. Ego Hiltiger indignus et peccator roitus et petitus scripsi et subscripsi