Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 228

Graf Chadaloh überträgt seinen Besitz zu Ober- und Unter-Essendorf, Perahtramnivilare ad Fedarhaun, Heidgau, Emerkingen, Wachingen, Stibiloheim, Willirihingun, Marchthal, Erbstetten, Grötzingen, Mühlheim, Ober- und Unter- Wilzingen und Bolstern (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 817(?) 11 12
Ausstellungsort: Dangendorf

In nomine domini nostri iesu Christi. Unicuique sedula cordis intentione perpetrandum est salvatoris nostri verba dicentis: Date elymosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et: Sicut aqua extinguit ignem, ita elymosina extinguit peccatum Quapropter diligenti cura his divinis perpetratis ammonitionibus Domini ego Chadaloh divina opitulante clementia comis trado atque transfundo pro animae meae remedio vel pro aeterna retributione ad coenobium sancti Galli militis Christi quasdam res hereditario iure possessas in villis subter nominatis id est in duabus villis, quae dicuntur Essindorf, cum omnibus quibuscumque ad eas pertinentibus; et unum villarem, qui dicitur Perahtramni ad Fedarhaun; in Heidcauve quoque quicquid habere visus sum; et in Antimarchingun cum omnibus quibuscumque ad eam pertinentibus; et in Wahhingun et in Stibiloheim et in Willirihingun et in Marahtale; et quicquid habemus in Erfstetim et in Chrezzingun; et quicquid habemus in Muliheim et in duabus villis, quae appellantur Wilzzinga et in Polstetim; in omnibus siquidem his prefatis villis quicquid in hac presente die visus sum possidere, mobilium vel inmobilium vel quicquid dici aut nominari potest cum omnibus ex integro ad prefatum trado coenobium; ea videlicet ratione, ut dum ipse vixero annis singulis quinque solidos ad prefatum persolvam coenobium. Et si mihi easdem res redemere conplacuerit, cum L solidis redimam; post discessum vero meum filius meus videlicet Perahtoldus eundem interim persolvat censum, usque dum ad tempus pervenerit, quo legitima coniugii conubia subire decreverit. Et tunc si voluerit res in Antimarchingun et in Wahhingun et in Stibiloheim aet in Willirihingun et in Marahtale et in Erfstetim et in Crezzingun et in Muliheim et in duabus Wilzingis et in Polstetim coniugem sibi inquirendam, cum eius weregeldo redemere licentiam habeat et hereditario iure possedeat. Si autem evenerit, ut ex legitima coniuge heredem procreaverit, tunc illud, quod premisimus in duabus Essindorf situm et in Heidcauwe et in Perahtramnivilare ad Fedarhaun, cum alio weregeldo redimat. Et si ipse hoc non perfecerit, heres ipsius, si legitimus procreatus ex eo fuerit, ipsud redemere licentiam habeat similiter uno cum weregeldo. Denique si ipsi legitimus heres genitus non fuerit, nec ipse hoc ad redimendum licentiam habeat, sed pro animae illius remedio ad predictum revertatur coenobium in aevum ad possidendum. Illud nempe addidimus, ut nec vos nec successores quilibent vestri istis servitoribus nostris ad illud coenobium delegatis, quolibet fuerint sexu, servitia vel tributa seu quascumque functiones inponantur, nisi quae sibi conplacuerit ipsi eis imponenda; hoc est, ut servi vel ancillae coniugati et in mansis manentes tributa et vehenda et opera vel texturas seu functiones quaslibet dimidia faciant, excepto aratura; puellae vero infra salam manentes tres opus ad vestrum et tres sibi faciant dies, et hoc quod Alamanni chwiltiwerch dicunt non faciant. Et illud etiam ratum ducimus ad confirmandum, ut nec per vos nec per successores vestros illius videlicet coenobii extra confines comitatus contra voluntatem eorum ducantur nec in beneficium dentur. Quod si fuerit factum, propinquus proximus meus in sua ea recipiat et ad alia coenobia regi pertinentia conferat tenenda. Et hoc ipsud decrevimus devotione mentis, ut de ipsis iam peractis traditionibus, que ad singula delegavimus coenobia, nobis inter omnibus licitum sit, si ita nobis conplacuerit, XXX elegere mancipia quoscumque ex ipsis voluerimus Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis seu quecumque obposita persona, qui contra hanc traditionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, et quod repetit evindicare non poterit, sed presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa. Actum in ipsa villa, quae dicitur Taukindorf publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum ipsius Chadalohi comitis, qui hanc traditionem voluit fieri. sig. Perahtramni testis. sig. Waltonis, sig. Kisalfridi. sig. Reginbaldi. sig. Albini. sig. Kisalmari. sig. Milonis. sig. Wacharii. sig. Sikiharti. sig. Oadalwart. sig. Cundpaldi. sig. Ruadpaldi. sig. Fridorici. Ego itaque indignus levita Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi. Notavi die martis, XV kal. decembris, regnante domno Hludowico gloriosissimo imperatore anno quarto, et sub comitibus videlicet Hittone et Hammingo et Horingo.