Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 227

Ysinbold und seine Gatlin Prunnihilt übertragen ihren Besitz zu Jonschwil der dortigen Kirche des heiligen Martin.
Datierung: 817(?) 11 12
Ausstellungsort: Uzwil

In Dei nomine Ego Ysinbold et Prunnihilt coniux mea cogitans pro remedio animae nostraeut omnem proprietatem, quam habere visi sumus in marcha iohaneswilare tradimus manu potestativa ad eclesiam sancti Martini, que constructa est in ipso loco, ubi venerabilis laicus Otherius praeesse dinoscitur; ea tamen condicione, ut ego eandem et Prunnihilt proprietatem ad nos recipiens tempus vite nostrae sub censu unius denarii possidende. Et post hobitum nostrum Erchanbertus filius noster habeat tempus vite suae sub ipso censu et post hobitum eius tunc ad predictam ecclesiam easdem res redeant in evum possidendi Si quis igitur contra huius traditionis kartam venire aut eam irritam facere voluerit perverse machinationis suae non obtineat effectum et ad herarium regis auri untias III, argenti libras V coactus persolvat atque hec karta nihilominus firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Uzzewilare, coram presentibus, quorum hic signa continentur Signum Ysinbold et Prunnihilt, qui hanc traditionem fecerunt. sig. Otherii, qui eam sua manu accepit. Anzo. Pereccoz. Engilbret. Vunnihelm. Buzo. Gerolt. Adalbret. Thietker. Cunzo. Liutiric. Liupo. Azili. Abo. Waltere. Perecgoz. Heledolf. Ripold. Wolfram. Azili. Willeram. Tuno. Hilterat. Ego itaque indignus bresbiter Hitto rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, pridie id. novemb., luna V anum Luduwici V imperatoris, sub Adalberto comite.