Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 229

Kiso überträgt seinen erworbenen Besitz zu Zuckenried an Sanct Gallen.
Datierung: 817 11 25
Ausstellungsort: Zuzwil

Ego in Dei nomine Kiso pro amore domini nostri iesu Christi trado ad monasterium sancti Galli, quod in perpetuum pro animae meae remedio traditum ac delegatum esse volo hoc est quicquid ego in presenti die in Zuckinreod adquisitum habeo, tam domibus et edificiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest ad prefatum volo esse tradita coenobium; ea siquidem ratione, ut ego ipsam rem ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, hoc est II maldra de grano, et ipsas ad Purias deducam. Similiter quoque Yso et Ysanhart filii mei post obitum meum faciant et illorum tota progenies Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut quislibet obposita persona contra hanc traditionem venire et eam inrumpere voluerit nequaquam valeat et pro temeritate sua in aerarium regis auri untias II et argenti pondera quinque coactus persolvat sed nihilominus traditio ista omni tempore firmitatis suae vigorem obtineat stipulatione subnexa Actum in Zuzinvilare publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Kisonis, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Heriboldi. sig. Liutberti. sig. Gerbaldi, sig. Liutpranti. sig. Albharii. sig. Theotharti. sig. Paldolti. sig.. Rodini. sig. Strellonis. Ego itaque Bernwicus diaconus anno V Ludawici imperatoris scripsi et subscripsi Nota vi diem mercurii, VII kal. decemb., sub Rihwino comite