Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 226

Kaiser Ludwig überträgt die bisher dem Grafen zukommenden Einkünfte von 47 Mansen in Hondingen, Klengen, Bissingen, Schörzingen, Schwenningen, Weilersbach, Thuningen, Villingen, Nordstetten, Pfohren, Spaichingen, Thannheim, Heimbach, Thalhausen, Buchheim, Hüttwilen, Kesswil, Landschlacht, Zihlschlacht, Hefenhofen, Ifwil, Tänikon, Stetten, Markdorf, Fischbach und Kluftern an Sanct Gallen.
Datierung: 817 06 04
Ausstellungsort: Aachen

In nomine domini Dei et salvatoris nostri iesu Christi Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Omnibus comitibus partibus Alamanniae seu successoribus atque iunioribus vestris vel omnibus fidelibus nostris notum sit, quia placuit nobis pro remedio animae nostrae et aeternae retributionis fructum monasterio sancti Galli, quod est situm in pago Durgaouvae, ubi Gauzbertus venerabilis abba praeest, et congregationi ipsius monasterii quoddam censum de subter scriptis mansis, illud quod partibus comitum exire solebat, salva tamen functione, quae tam ex censum quam ex tributum vel alia qualibet re partibus palatii nostri exire debent, per hanc nostram auctoritatem concedere. Et propterea has nostrae praeceptionis litteras praedicto monasterio eiusque congregationi fieri iussimus, per quas omnibus vobis praecipimus, ut de mansis denominatis, hoc est in ministerio Frumoldi comitis mansum Weifarii in Huntingun et Puabonis in Cheningun; et in ministerio Cunthardi comitis ad Pisingas mansum Totonis et Cuatonis et mansum Geilonis et mansum Cozperti et mansum Wolfonis et mansum Altmanni; in ministerio Karamanni comitis ad Scerzingas mansis Atolfi et Liutbolti, ad Swanningas mansum Liubolti et ad Wilaresbach mansis Ratolti et Herigeri; et in ministerio Hruadharii comitis ad Teiningas mansis Amalonis et Gerharti et Liutharii et Wolfberti et Nilonis, ad Filingas mansis Witonis et Heimonis, ad Nordstetim mansum Otonis et Reginkeri, ad Forrun mansum Pruningi et Waningi, ad Speihingas mansum Ottonis et Waramanni et Adalmari, ad Tanheim mansum Tuatonis; in ministerio Erchangarii comitis mansum Ruadleozzi de Heimbah et mansum Freholfi de Talahusun et Otgarii de Puahheim; et in ministerio Rihwini comitis mansum Snizolfi de Huttinvillare, mansum Gundwini de Chezzinvillare, inter Kiselmari et Facconi mansum unum et mansum Roatperti de Lanchasalachi et duos mansos de Zilleslata et mansum Amalrici et Baldwini de Hebinhova et mansum Puwonis de Ifinwilare et mansum Huncperti et mansum Herirati de Taninghovum; de ministerio Odalrici comitis mansum Rihwini de Stetim, de Maracdorf mansis Isanberti et Ruadberti et Ruatbaldi et Arnolti et mansum Walberti de Fiscbach et mansum Theotramni de Chlufturnon; quae fiunt simul XLVII nullum censum aut tributum aut opera vel araturas aut alias quaslibet functiones exigere aut exactare praesumatis, sed sicut nos in nostra elemosina concessimus, ita perpetuo maneat.† Has vero nostrae auctoritatis litteras, ut ab omnibus melius credantur atque conserventur, de anulo nostro subter iussimus sigillari. † Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi. † Data pridie nonas iunias, anno Christo propitio quarto imperii domni Hludowici piissimi augusti, indictione X. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.