Rihbald überträgt seinen und des Presbyters Theotinc Besitz zu Brenggau und Zuckenried an Sanct Gallen.
Datierung: 817 02 21
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Si aliquit locis sanctorum vel in substantias pauperum conferimus, hoc nobis in aeterna beatitudine retribueri confidimus Quapropterego Rihbald conferens trado atque delegans transfundo ad monasterium sancti Galli, quod in perpetuum traditum esse volo hoc est in pago Turgauense et in marca duarum villarum Pramagunouv et Zuckinreod, quicquid ego aut Theotinc presbiter in memorata marca adquirere potuimus seu quod iam ad praedictum coenobium antea delegatum non habui, omnia ex integro superius a me iam factam nunc renovans traditionem cum manu ipsius Theotingi et advocati mei Ysonis ad praefatum cenobium trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum; ea videlicet ratione, ut dum ego vixero, eisdem rebus sub usu fructuario perfruar censumque inde annis singulis solvam, hoc est unius rationem servi tributum reddere debentis ad duos solidos in quo potuerim precio. Et post obitum meum Theotinc memoratus presbiter cellam ipsius nomine appellatam teneat et praedictum censum solvat, ceteris scilicet rebus praefatis ad iam dictum revertentibus coenobium, adiuncta etiam praefata cella post illius obitum perpetim ad possidendum, addito etiam, ut ego vel Theotinc seu memorati rectores coenobii memoratam rem habentes neptae meae Herisindae annis singulis dare debeamus tempus vitae suae X maldras de spelda et X de avina Si quis vero, quod evenire non credo, si ego ipse seu quislibet contra hanc traditionis cartulam venire et eam infrangere temptaverit nequaquam valeat et ad iacentem fiscum auri untias III et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilominus praesens traditio hec omni tempore suae firmitatis obtineat vigorem cum stipulatione subnexa Actum in ipso coenobio publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Rihbaldi, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Arolfi. sig. Wolframni. sig. Folhrati. sig. Ysonis. sig. Gerbaldi. sig. Liutbranti. sig. Wolfdregi. sig. Theotharti. sig. Paldgeri. sig. Wolfharti. Ego itaque Bernwigus diaconus anno IIII Ludawici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, XII kal. iun., sub Rihwino comite