Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 220

Perahtlant schenkt seinen Besitz zu Dettensee gegen lebenslänglichen Unterhalt im Kloster an Sanct Gallen.
Datierung: 816 06 15
Ausstellungsort: Dettensee

Ego in Dei nomine Perahtlant trado ad coenobium sancti Galli cum manu advocati mei Gerberni pro animae meae remedio et aeterna retributione quicquid in villa Tatinse nuncupata habere proprietatis dinoscor, tam domibus et aedificiis, quam ceteris quibuslibet appenditiis ea scilicet ratione, ut in praefato coenobio nutrimentum et aptum conversandi locum ad tempus vitae meae habeam. Quod si meis quibuscumque vitiis exinde me subtraxero, memoratas tamen res inde auferre nequaquam valeam, sed sicut semel definivi perpetim traditae ac legatae permaneant Si quis vero hanc traditionem inrumpere conatus fuerit incoeptu suo privetur atque aerario regis auri uncias III argentique pondera totidem coactus exsolvat hec dumtaxat traditio suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in Tatinse publice Signum Perathlandi et advocati sui Gerberni consentientis, qui hanc cartam fieri rogaverunt. sig. Anzo. Nandger. Otpert. Adalhart. Wolfger. Sigimar. Wolfho. Adalho. Witheri. Thiotpert Ego itaque Pernwicus inmerens dyaconus anno IIII Hludowici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, XVII kal. mai., et sub Thiotiricho comite