Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 221

Cozpert schenkt seinen Besitz zu Ewattingen, Hullingun, Achdorf und seinen Antheil an der Kirche Zarten gegen Leistungen des Klosteran ihn an Sanct Gallen.
Datierung: 816 05 03/ 10/ 17/ 24 oder 31
Ausstellungsort: Ewattingen

In Christi nomine Presentibus et futuris notum et conpertum permaneat in aevum, quod me Cozpertum cum rectoribus monasterii sancti Galli, Cozberto nimirum abbate et ceteris confratribus suis, atque cum Lantperto eorum advocato pro rebus subter in locis denominatis sitis habere inquisitionem rectam contingebat, id est in Ekipetingun et in Hullingun, cuius inquisitionis vestitura sine aliqua interpellationis molestia recte perpendentes me vestierunt. Unde et ego eisdem rebus licenter et potestative vestitus ipsas iterum et quicquid in Hahadorf habere videor et partem aeccelesiae in Zartunu et quicquid meae portionis ad eam pertinet pro animae meae remedioad memoratum coenobium tradens trado atque delegans transfundo perenniter ad possidendum; ea videlicet ratione, ut quae me cum illis ad stipendium procurationis meae ab ipsis recipere convenit, ut in subditis adnotatur, pleniter tempore vitae meae accipiam; hoc est interim cum in seculo manere voluero annis singulis inter festivitatem sancti Galli et sancti Martini octo solidos inter argentum et vestimenta aut quaelibet animalia, ut illis oportunum esse videtur, accipiam et duo mancipia, puerum scilicet et puellam in eiusdem temporis momentum. Et si mihi contigerit ad palacium vel ad Italiam pergere, tunc semel mihi unum hominem cavallicantem ad serviendum et unum cavallum bene onustum provideant, idque mihi, quo supra commemoravi, praebeant praepositi Ekipetinga et Asolvinga atque Munolfinga procurantes. Quando vero ad monasterium converti voluero, tunc habeam kaminatam privatim deputatam et ut duobus monachis debetur provehendam accipiam et annis singulis unum laneum vestitum et II lineos et sex calciamenta et II manices et I camalaucum et lectistramenta atque post duos annos I sagellum locumque quando voluero me mancipandum congregationi congrue patulum habeam, haecque convenientia sub praesentibus et sub succedentibus rectoribus perpetim inconvulsa per- maneat. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus proheredibusque meis vel quislibet persona contra hanc convenientiae ac traditionis cartulam venire et eam inrumpere conatus fuerit affectum quem inchoaverit non obtineat et in aerarium regis multa conponat, id est auri untias III et argenti pondera quinque coactus exsolvat sed nihilominus praesens kartula haec omni tempore suum obtineat vigorem stipulatione subnexa Actum in Egipetingas publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Cozberti, qui hanc traditionem fieri voluit. sig. Otirichi. sig. Lantberti. sig. Rihberti. sig. Herirati. sig. Zeilonis. sig. Erharti. sig. Perahtolti. sig. Perintgeri. sig. Roadgeri. sig. Seligeri. sig. Rihpaldi. sig. Friduberti. sig. Alpharii. sig. Pichonis. sig. Lutonis. sig. Wacharii. sig. Annonis. sig. Hunberti. sig. Eburharti. Ego itaque Pernwigus rogatus scripsi et subscripsi Notavi iovis die, mense madias regnante domno nostro Hludowico imperatore anno III, et sub Erchangario comite.