Werinpert überträgt seinen Besitz zu Wermetsweiler (?) in der Mark Theuringen an Sanct Gallen.
Datierung: 816 03 12
Ausstellungsort: Mannzell
In Christi nomine Ego Werinpertus cogitans ultimam discussionem reproborum et remunerationem electorum, propter hoc conpunctus decrevi, ut omnem hereditatem possessionis meae pro absolutione peccaminum ad monasterium sancti Galli ac rectoribus eius traderem deligaremque perpetualiter ad possidendum, quod ita et feci Hoc est, quod dono in pago Linzgeuve et in loco, qui vocatur Werinpertivilare, qui videtur esse in marcha Duringas, omne quicquid ibidem antecessores mei iure hereditario supersti reliquerunt vel ego post adipiscere valui; sicut in hac die potestativa manu videar habere, sic cum omni integritate confirmo, casatis, domibus, edificiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus et omne quicquid ad supranominatam esse videtur marcham; hoc omnia ad supradictum caenobium monachisque eius perenniter possidendum in ea nempe ratione, ut ipsas res usu fructuario ad me recipiam et censum inde annis singulis reddam, id est II saigas anone. Post meum vero discessum Meginsind coniux mea filiique eius, qui ex me geniti fuerint, similiter procreatio deinceps eorum supradictum censum persolvant; itaque si acciderit, ut deficiat heres, tunc Pertramnus presbiter ipsam rem cum ipso censsu ad iam dictum locum tantum tempus vite illius proserviat Si quis vero, quod fieri non credo, si ego vel propinquus aliquis aut ulla obposita persona hanc cartulam firmitatis frangere temptaverit in erarium regis multa conponat, id est auri untias III et argenti libras V coactus persolvat, necnon ad ipsum monasterium duplam repeticionem restituat presensque traditio cuncta tempora firma permaneat cum stibulatione subnexa Actum in Cella, quae nuncupatur Maionis, publici, presentibus quorum singula subter inserta videntur Signum Werinperti auctoris, qui hanc cartulam firmare et fieri rogavit. sig. Aspranti. sig. Helisperti. † sig. Hugiperti. sig. Cozperti. sig. Pettonis. Heimonis. sig. Sumarani. sig. iterum Cozperti. Heriperti. sig. Gerolti. sig. Tassonis. sig. Irfingi. Liutolti. Theotpaldi. Unfridi. Hadumari. Willifridi. Herigeri. Hutonis. Reginpaldi. Engilperti. Rihcozzi. Scrutolfi. Ego itaque Amalger diaconus in vice Maionis cognoscens ac rogitus anno regnante III Ludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem mercuris, IIII id. marc., sub Odalricho comite