Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 218

Kaiser Ludwig bestätigt die von Bischof Sidonius von Constanz und Abt Johannes von Sanct Gallen getroffene Uebereinkunft über den von dem Kloster an das Bisthum zu bezahlenden Zins.
Datierung: 815 01 27
Ausstellungsort: Aachen

In nomine domini Dei et salvatoris nostri iesu Christi Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus. Si petitionibus servorum Dei iustis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertiae, quia adientes serenitatem culminis nostri monachi ex monasterio sancti Galloni, quod est situm in pago Durgaouve super fluvium, quod dicitur Petrosa, detulerunt nobis praeceptum domni et genitoris nostri Karoli bonae memoriae piissimi augusti, in qua continebatur insertum, qualiter Sidonius, Constantiae urbis episcopus, necnon et iohannes, praedicti monasterii abba, propter futuram dissenssionem vel quietem monachorum ibidem Deo famulantium hoc inter se statuissent atque litteris adfirmassent, quas etiam praedicto domno et genitori nostro detulissent, sicut eadem auctoritas paterna nobis manifestavit, ut annis singulis ad memoratum episcopum vel ad successores praedictus abba eiusque successores unciam auri et caballum unum valentem libram unam persolvere deberent; ita dumtaxat, ut monachi ibidem Deo famulantes quieti vivere ac residere valerent et nihil amplius a praefate ecclesiae episcopis de rebus praefati monasterii exigeretur; sed hoc dato censo liceret eosdem monachos secure vivere absque alicuius infestatione vel rerum suarum diminoratione. Pro firmitatis tamen gratia vel pro monachorum ibidem Deo militantium futura quiete libuit nobis paternam auctoritatem nostra iterum per hos nostras apices imperiales confirmare; ideoque iubemus atque decernimus, ut sicut in genitoris nostri litteris insertum est, quas ad deprecationem memoratae urbis episcopo conscribere atque confirmare iussit, ita Domino auxiliante deinceps futuris temporibus a nobis et a fidelibus vel successoribus nostris perpetuo conservetur. Et ut haec auctoritas praeceptionis nostrae firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus nostris melius conservetur, de anulo nostro subter iussimus sigillari. † Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi. Data VI klds. febroarias, anno Christo propitio secundo imperii domni Hludowici piissimi augusti, indictione VIIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.