Bischof Wolfloz verleiht an Altabert den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Zezikon gegen Zins.
Dating: 813 - 816
Place of Composition: Kloster St. Gallen
In Dei nomine ego Wolflozus episcopus et abba monasterii sancti Gallonis confes-
soris. Convenit nos una cum fratribus nostris monachis ipsius monasterii Cozperto videlicet
decano et Engilberto presbitero et Folchario presbitero et Hunalfo monacho necnon et
Hunaldo, cum manu advocati nostro Ruadino ut illas res, quas nobis Altabertus tradidit
in Zezinchovun sicut et in nostra sonat carticula, conplacuit nobis, ut ipsas res ei et
legitime cognitioni eius per hanc precariam in censum represtare deberemus quod ita et
fecimus EW. Actum in ipso monasterio ......