Der Presbyter Madius überträgt seinen Besitz zu Mannzell an Sanct Gallen.
Datierung: 813 - 816
Ego vero in Dei nomine Madius presbiter cepi divino, ut credo, inflatu tractare, ut mihi secundum virium subpetitionem evangelica non recedissent, nisi completa eloquia, quae aiunt, ut agros vel aliarum rerum substantiam dimittendi regnum aeternum adipisci merear perfruendi Propterea trado ad monasterium sancti Galli quicquid in loco subter nominato presenti die habere videor, quem etiam locum nominare volo, qui dicitur Maduncella, omnia quae ibidem in praesenti die perspicue possidere videor; id est terris, domibus, edificiis, vineis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, ortiferis, pomiferis, mobilibus atque immobilibus, cultis et incultis seu omne quod adquirere debeo vel adquirens augere potuero, omnia ex integro a praesenti die, quae habere in iam supradicto loco videor ad monasterium sancti Gallonis et rectori eius Wolfleozzo episcopo vel fratribus ibidem degentibus totum et integrum traditum atque volo esse transfunditum in ea namque condictione, ut tempus vite meae ego praedictus ipsas ad me recipiam res et singulis annis inde censum persolvam, hoc est census XXX siclas de cirvisa et II maldras de annona et I frisginga saiga valente; post obitum vero meum praefata res cum omni integritate revertat ad ipsum monasterium perpetualiter possidendum. Et si evenerit, ut aliquis aliquando de rectoribus eiusdem monasterii ipsas res alicui in beneficium seculariter dederit, tunc ille, qui propinquior in progenie mea sit, habeat licentiam ipsas res cum XX solidis redimendi et tempus vitae suae perfruendi et iterum ad eodem monasterium restituendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis vel qualibet persona contra hanc cartam traditionis a me factam venire temptaverit aut infrangere voluerit non solum quod ei hoc non liceat facere, sed damnum incurrat, id est tantum, quantum cartula ista contenit, de rebus suis ad ipsum monasterium restituat, insuper sociante fisco multa conponat, id est auri untias V et argenti pondera VII et quod repetit in nullo valeat evindicare, sed haec praesens carta firmitatis omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnexa