Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 215

Hadupert schenkt und überträgt seinen ererbten und erworbenen Besitz zu Wasserburg, Langenargen, Hatzenweiler, Ziegelbach und Wangen nebst einem Walde an Sanct Gallen.
Datierung: 815 06 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine pensandum unicuique menteque revolvendum est sapientia Dei, quid per Salomonem fateatur dicens: Redemptio animae viri propriae divitiae eius; ipsa quoque sapientia auctrix promissionis et in perventione retributionis reconpensatrix, quid per semet ipsam repromittat adfirmans: Date et dabitur vobis, et item: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Hadupertus his promissionibus fidem accomodans tradens trado atque delegans transfundo ad coenobium sancti Galli, quod in perpetuum traditum ac omnimodis delegatum perpetim esse volo. Illud autem, quod trado, est situm in pago Argunense et in locis insertis in subditis, id est in Wazzarpurc et in Argunu, in Haddinwilare et in Ziagalpach, in Swarzinbach et I hobam in Wangun et I silvam inter duo flumina sitam, mihi siquidem a Fatere et Wisiricho traditam, omne videlicet, quod mihi genitor meus Haddo moriens dereliquid vel quicquid ego iure emptionis aut quolibet ingenio in his et in ceteris locis adquirere potui, tam domibus, quam aedificiis, mancipiis, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis seu quicquid dici aut nominari potest, omnia ex integro adquisita seu adquirenda ad prefatum trado coenobium perenniter ad possidendum; ita dumtaxat, ut illud ad Swarzinpach Theodoldus presbiter diebus tantum vitae suae habeat censumque inde pro me annis singulis solvat, id est I solidum; post illius autem obitum sub omni redintegratione ipso restituatur monasterio in aevum ad habendum; addito itaque, ut nullus umquam rector eiusdem coenobii licentiam a Deo sibi habeat concessam nec a sancta Maria ipsoque beato milite Christi Gallo easdem praefatas res amodo in reliquum et istam post memorati presbiteri obitum ullo quolibet homini sub seculari vita, clerico vel laico, degenti in beneficium dare; quod si fecerit, Patucho aut alius quilibet proximus meus revocare ad se ipsas res licentiam habeat et cum censu ad ipsum monasterium proserviat Si quis vero, quod evenire difido, si ego ipse aut ulla oposita persona contra hanc traditionem venire et eam conaverit infrangere affectum quem inchoavit non obtineat et in aerarium regis auri untias II et argenti pondere V coactus exsolvat sed nihilominus praesens tradicio hec omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Haduperti, qui hanc traditionis cartulam fieri rogavit. sig. Wisurichi. sig. Herigeri. sig. Adalperti. sig. Alahwihi. sig. Selbonis. sig. Perahtramni. sig. Hadubranti. sig. Adalrichi. sig. Rathelmi. Drudbaldi. Wicrati. sig. Otbaldi. Ego igitur Bernwicus inmerens diaconus anno secundo imperii Ludowici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, VI kal. iul., sub Odalricho comite.