Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 177

Bischof Eghino und Abt Werdo verleihen an Morand den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Hof Magdenau (??) gegen Zins.
Datierung: 804 01 24

Domino et venerabile et in Christo patre nostro Eghinone episcopus et Werdo abbas monasterio sancti Galloni Ego itaque in Dei nomine Morando precor et subplico gratiae vestrae, ut in husum beneficii rem monasterio sancti Galloni sitam in loco, qui dicitur in curte Magaduninse, quem ego ipse vobis per donationis titulum condonavi, mihi ad husum fructuarium ordine prestare deberitis quod ita et fecisti in ea vero ratione, ut per annis singulis censum vobis facere debeam ad monasterium sancti Galloni IIII denarios. Et hoc nobis convenit, ut ipsam rem expoliatus esse non debeam usque dum advivo; post meum quoque discessum ad illum locum sanctum revertere debeat. Et si vult ipsam rem habere et si noluerit hoc facere aut aliquam contradictionem facere voluerit et de ipsum censum negligentes apparuerint, ipsam rem absque ullius incontradictione in vestra faciatis revocare dominatione. Facta precaria, uno tere conscripta SignumEghinone episcopus et Werdo abbas, qui hanc precariam fieri rogaverunt. SignumWaltherio. sig. † Betto. † Gheltfrid. † sig. Rihhart. † sig. Bertgoz. † sig. Haimo. † sig. Betto. † Ego itaque in Dei nomine Autghisus presbiter rogitus et petitus hanc precariam scripsi et subscripsi anno XXXIIII Carolo rege Francorum. Notavi diem mercures, VIIII kal. febr