Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 176

Bischof Agino verleiht an Graf Perathold den von ihm und von Ata an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Mundelfingen und Seedorf gegen Zins.
Datierung: 803 12 11
Ausstellungsort: Tuttlingen

In Christi nomine Agino Constantiensis urbis episcopus et rector monasterii sancti Gallonis. Convenit nos cum confratre nostro Werdone abbate et advocatis nostris Rathelmo et Nandgero ut illas res, quas nobis Peratholdus comis tradidit in Muniolvingas et quas nobis tradidit Ata quaedam matrona in Sedorf, ut haec idem loca Perahtoldo pro beneficio in censum prestare deberemus, quod et ita fecimus verumtamen in ea condictione, ut annis singulis tempus vite sue censum nobis exinde solvat, id est duos boves septem saigadas valentes; post obitum vero eius predictae res ad ipsum monasterium vel ad agentes eius revertantur perpetualiter ad possedendum. Et hoc nobis in hac carta placuit inserendum, ut quemadmodum Perahtoldus nos petiit, ut Muniolvingas neque nos, si evenerit, neque ullus de successoribus nostris nec eius heredi nec cuilibet homini in censum vel in beneficium prestare non debeamus; sed sicut ipse petiit, post eius obitum ad ipsum monasterium debeat permanere Actum in Tuttiliningas publice, presentibus quorum hic signacula continentur SignumAginonis episcopi. † Werdonis abbatis. † Immonis presbiteri. † Engilberti presbiteri. † Reginhardi diaconi. † Mauvonis diaconi. † Wollioz diaconi. † Caremanni comitis. † Wichardi iudicis. † Rathelmi. † Cundheri. † Nandgaeri. † Rihhart. † Ruadpreht. † Waidpreht. † Wigant. † Ratpreht. † Hacco. † Zazil. † Wolfgaer. † Meginbreht. † Samuel. Ego itaque Perahtgaer rogitus anno XXXI Caroli regis, die lunis, III id. decemb scribsi et subscribsi, sub Aginone episcopo