Graf Isanbard schenkt seinen Besitz zu Wiesendangen, Rossrüti (?), Wil(a), Zuzwil und Ganterswil an Sanct Gallen mit Vorbehalt der Wiedereinlösung.
Datierung: 804 02 29
Isanbardo comis ad monasterium sancti Galli de meo legitimo alodo aliquid trado et per cartam firmo hoc est in pago Durgauva in loco, qui dicitur Wisuntwangas et in Roholvesriuti et in Wilauvia et in Zoacinwilari et in Cantricheswilari, omnia quicquid in his locis vel ad illa loca pertinentia de mea portione contingit ut si mihi aliquando placuerit, ut illas res redimam, potestatem habeam redemendi cum XX solidos inter auro et argento et olsirico. Sin autem dies exitus mei ante supervenerit, quam illud redimam, ipse monasterius vel eius rectores ipsas res omni tempore possedeant Signum Iso testis. sig. Aschari test. sig. Wolfdiriki test. sig. Wanzo test. sig. Sicgaer test. sig. Boazzo test. sig. Vulfuoni test. sig. Iso test. sig. Waldbert test. sig. Lantolt test. sig. Warinbertus. sig. Bato. sig. Rihcoz. sig. Arolf test. sig. Hatti. sig. Adalcoz. Ego itaque Werinkis scripsi et subscripsi Notavi diem iovis, kal. mart, anno V Karoli imperatoris, sub Scopone comite