Reginbold überträgt seinen Besitz zu Ratzenhofen an die Kirche des heil. Gallus und heil. Georg zu Wasserburg.
Datierung: 799 06 23
Ausstellungsort: Wasserburg
In Dei nomine Ego igitur Reginbold cogitans pro anime meae remedium vel pro eterna retributione, ut aliquid de rebus meis ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare debere, ut ita et feci Dabo ad ecclesiam inprimis sancti Galloni et sancti iorgi ad Wazzarpuruc, que est constructa in pago Arconessa in villa, que dicitur Ratineshova, terris, silvis, aquis aquarumque decursibus, campis, pascuis omnia, qui ibidem visus sum habere, totum ex integro dono atque trado atque transfundo in censum filiis meis et filiorum meorum hec omnia, ut diximus, ad ipsum superius nominatam eclesiam donatum esse volo ad istum in censum nominatum per singulos annos.. una seica valente in cui potuerit Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus vel quislibet ulla opposita persona, que contra hanc cartulam traditionis, quam ego spontania voluntate fieri rogavit, venire aut eam infrangere voluerit non hoc solum quod ei non liceat, sed tamnum incurrat, id est auri uncias II et argenti ponduos IIII coactus exsolvat et si repetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnexa Actum in loco, qui dicitur Wazzarburuc. Cartula ista scribta est in anno XXX regnante domno nostro Karolo rege Francorum, sub Roadberto comite. Signum Reginboldus, qui hanc cartulam fieri rogavit. Sig. Sikabertus. sig. Sikabertus. sig. Henco. sig. Sikahart presbiter. sig. Batucho diaconus. sig. Wolfbertus. sig. Hamadeohc. sig. Christan. sig. Kerolt. sig. Rihbold. sig. Cundini. sig. Tukiman. sig. Deodoltus. sig. Uzzo. sig. Wolflant. sig. Liutrod. Ego itaque Deodoltus clericus rogitus ac petitus scribsi et subscribsi Notavi sub die non. kal. iul., sub die dominico