Vurmher schenkt den von seinem Vater hinterlassenen Besitz zu Seeben, Bläuelshausen, Schaffert (?) und einen Theil der Kirche auf der Burg Eschenz, mit Ausnahme eines Hörigen nebst Familie, an Sanct Gallen.
Datierung: 799 03 13
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Christi nomine ego Vurmheri divinae non inmemor sententiae, qua cunctis generaliter pollicetur, dicens: Date elimosinam et omnia munda sunt vobis, et iterum: Sicut aqua extinguit ignem, ita aelimosina extinguit peccata His igitur ego provocatus sentenciis decrevi, ut aliquid de rebus nostris pro remedio animae fratris mei Crimoldi ad monasterium sancti Gallonis conferri deberem, quod et ita feci, hoc est in pago Durgaugense in locis denominatis, id est in Seppinwanc et in Pluwileshusirum et in Scafhusirum et partem ecclesie in castro Exsientiae vel quicquid in praedicto pago Durgauense genitor meus Hufo a consortibus suis in partem visus fuit accepisse et ille postea suis dividenda dimisit heredibus, omnia ego, sicut praefati sumus pro refrigerium anime praedicti fratris mei ad iam dictum monasterium volo esse donata cum terris, domibus, edificiis, mancipiis, extra Adalramnum et uxore eius vel liberis, reliqua vero quos trado sunt Walto et filia eius Perahtruda cum infantes II et Heimo et Hato et cetera, cum pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, ingressus et egressus vel quicquid dici aut nominari potest, quod nobis a supra memorato genitore nostro Hufone in hereditate successit in pago scilicet Durgaugense a die presente ad monasterium sancti Gallonis volo esse donatum ita dumtaxat, ut pro anima Crimoldi ad ipsum monasterium iure perpetuo possedeatur nec cuiquam quolibet modo in beneficium concedatur Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod omnimodis absit, aut aliquis aliquando de heredibus meis vel quilibet persona praesentem cartam firmitatis infrangere conatus fuerit affectum quem incoavit non obteneat et in aerarium regis persolvat DC solidos auri et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signacula continentur Signum † Vurmheri auctoris. † Ruadperti comitis testis. † Linconis test. † Dhanchradi test. † Isanhardi test. † Pruninc test. † Isanberti test. † Erimberti test. † Nandgaeri test. † Werimberti test. Ego itaque Mauvo diaconus rogitus anno XXXII Caroli regis, die mercuris, IIII id. mar scribsi et subscribsi, sub Odalrico comite