Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 157

Liutprand überträgt seinen Besitz zu Amriswil und Güttingen an Sanct Gallen.
Datierung: 799 10 28
Ausstellungsort: Amriswil

Notum sit omnibus, quod ego Liutprandus cum manu patris mei Liutperti et advocati trado ad monasterium sancti Galli, cui venerabilis abba Werdo praeest; quicquid in Amalgeriswilare et in Cutaningin hereditate vel conquisitione habere dinoscor sub ea ratione, ut easdem res ad me recipiens annis singulis inde censum persolvam, id est unum solidum in quo potuerim precio. Post obitum vero meum si Willibert frater meus easdem res habere voluerit, tunc reddat ad monasterium annis singulis duos solidos in quo potuerit precio, similiter et filii fratrum nostrorum. Unus tamen ex eis, qui ad officium presbiteratus vel diaconatus digne et legaliter potuerit pervenire, eundem censum solvat, id est duos solidos in quo potuerit, et easdem res habeat, et post eius obitum ad monasterium sancti Galli ex integro redeant Actum in villa, que dicitur Amalgeriswilare publice, praesentibus quorum hic nomina subnotantur Signum Liutprandi et advocati mei Liutperti. Ego Egino humilis episcopus rogante Liutprando rogavi fieri hanc epistolam cum noticia testium Signum Liutperti. sig. Amalperti una cum fratribus de nostra cella. sig. Wano. sig. ..... sig. Hunolt. sig. Adalbert. sig. Werinpert. sig. Helmerich. sig. Hiltibold. sig. Thancho. sig. Adal.... sig. Kero. sig. Reginho. sig. Ruadperti. sig. Rihger. sig. Wolfpert. sig. Reginbert. Sig. Hagano. Ego itaque Mano anno Karoli regis XXXII in natale Simonis et iude, V kal. novemb scripsi et subscripsi