Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 132

Der Clericus Rihpald überträgt eine Hörige mit ihren drei Söhnen und einer Hube in Brenggau an Sanct Gallen.
Datierung: 792 07 01
Ausstellungsort: Buswil(?)

Sacrosancto sancta ecclesia sancti Gallonis confessoris, ubi in corpore requiescit et Werdo abbas ad presens esse videtur Ego in Dei nomine Rihpaldus clericus cogitans Dei intuitum vel aeternam retributionem vel pro remedium animae meae, ut aliquid de re mea ad ipsum sacrum locum condonare deberem, quod et ita feci hoc est in pago Durgauia, in loco nuncupante Pramegunauia, id est ancilla una, nomine Dheothilda, et filios suos tres his nominibus: Adalolto et Wolfperto et Dheotingo, cum hoba una sicut vestita est, cum ipsis mancipiis et cum casas et pecuniis et casales, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro ad ipsum sacrum locum trado atque transfundo in illa ratione, ut vos mihi ipsas res prestetis ad usare et meliorare quamdiu vivo, et post obitum meum ipsas res absque ulla contradictione partibus generationis mee ad ipsum sacrum locum revocetur ut nec ego nec nullus de generatione mea nec nulla opposita persona de ipsa tradicione nihil dicere nec repetire non debeamus. Quod si fecerimus, sim culpabilis ad ipsum sacrum locum multa solidos XL et a fisco auri untias III et argenti pondura una, et nihilominus presens tradicio istic omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa. Actum in villa Puzinesvillare publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Rihpaldi clerici auctoris, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Hetti testis. † Witpreht. † Wolfcrim. † Folchheri. † Dheothram. † Ratpreht. † Kewirih. † Ruadheri. † Witolt. † Heriger. † Reginbold. Ego Mauvo vice Weringisi scripsi et subscripsi Notavi die dominico, kal. iul anno XXIIII regnante domno nostro Carolo rege Franchorum, sub Odalrico comite.