Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 133

Abt Werdo verleiht an den Clericus Rihpald den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz in Brenggau gegen Zins.
Datierung: 792 07 01
Ausstellungsort: Buswil

In Dei nomine Rihpaldus clericus, ego in Christo patre Werdo abbas et advocatus noster Rihpertus. Dum cognitum est quod tu rem tuam ad monasterium sancti Gallonis tradedisti et per cartam firmitatem fecisti, hoc est in pago Durgauia in loco, qui dicitur Pramegunauia mancipia IIII cum hoba una et agentia eorum, sicut visi fuerunt habere, et postea inter nos conplacuit, ut nos tibi ipsam tradicionem ad usum fructuarium prestare deberemus quamdiu vivis aut ipsam rem usare volueris et censimus tibi denarios IIII aut in alio feo annis singulis dare debeas; et si de ipso censo negliens fueris, tunc ipsa tradicio ad ipsum sacrum locum absque ulla contradictione revocetur; et sic inter nos convenit, si tibi tempus aut voluntas conportaverit, ut locum tuum habeas in ipso sacro loco Id sunt, qui ad presens fuerunt Hettini qui presens fuit. † Witpreht. † Wolfcrim. † Folchheri. † Dheotram. † Ratpreht. † Kewirih. † Witolt. † Heriger. † Reginbold. Ego Mauvo vice Werinkisi scripsi et subscripsi Notavi die dominico, kal. iul anno XXIIII regnante domno nostro Carolo rege Franchorum, sub Odalrico comite.