Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 131

Wolfgaer schenkt seinen Besitz zu Degerschen an Sanct Gallen.
Datierung: 792 06 17
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Sacrosancto sancta ecclesia sancti Gallonis, ubi ipse in corpore requiescit, que est constructa in pago Arbunense, ubi Werdo abbas presens esse videtur Ego in Dei nomine Wolfgaer cogitans Dei intuitum vel aeternam retributionem vel pro remedium anime meae aliquid de re mea ad ipsum sacrum loco condonare deberem, quod et ita feci hoc est in pago Durgauia in loco, qui dicitur Tekerescahi, quicquid ibidem Adalramnus mihi tradedit, id est casas, casales, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro a die presente ad ipsum sacrum locum trado atque transfundo dominationem ut quicquid exinde rector monasterii vel monachi ibidem deservientes facere voluerint liberam ac firmissimam in Dei nomine in omnibus habeant potestatem Si quis ego aut heredes mei aut ulla opposita persona contra hanc tradicionem istam venire temptaverit aut agere presumserit tunc inferat parte custodiente duplam repetitionem et a fisco auri untias III et argenti pondera dua et nihilominus presens tradicio omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum in monasterio sancti Gallonis publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Wolfger auctoris, qui hanc tradicionem fieri rogavit. sig. Arolf, qui consensit. sig. Hetti. sig. Rodi. sig. Reginbold testis. sig. Haduger. sig. Wanzo. sig. Erchanbold. sig. Ysanhart. Ego Mauvo vice Werinkisi scripsi et subscripsi Notavi die dominico, XIIII kal. iul anno XXIIII regnante domno nostro Carolo rege Franchorum, sub Odalrico comite.