Adalbert und Wolffret schenken Besitzungen und Hörige in Hechingen an Sanct Gallen.
Datierung: 789 12 13
Ausstellungsort: Mössingen
In Dei nomine ego Adalbertus et Wolffretus. Talis nobis decrevit voluntas, ut pro innumerabilia peccata nostra aliquid condonare deberemus ad aliqua loca sanctorum Propterea donamus pro anima Liutpranti et patris eius Amalberti donamus de nostro proprio, quod est in pago, qui vocatur Hattenthuntari, et in villa, quae dicitur Hachinga, hoc est casa cum curte et cum omni clausura et illam terram, quae ad illam casam pertenit, et illam silvam, que ad ipsam casam contenit, et IIII huabas et mancipia X: Macco cum huaba sua, Winidolf cum huaba sua, Ascolf cum huaba sua, Willihad cum huaba sua, Sigihad, Wolflaih, Alba, Wathaid, Erbert; haec quod diximus donamus a die presente de nostro iure ad monasterium sancti Gallonis, ut habeant, teneant atque possedeant, quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi cum stibulatione subnexa Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum vel postheredum, qui contra hanc donationem a me factam venire presumpserit sociante fisco multa conponat, id est auri libras X, argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed haec epistula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa publice Masginga, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Adalberti et Wolffridi, qui hanc cartam fieri rogaverunt. sig. Milonis. sig. Wanberti. sig. Milonis. sig. Werdolfi. sig. Danchonis. sig. Ramberti, sig. Wolffridi. sig. Hiltibranti. sig. Aigant. sig. Ratpoti. Ego Herimarus presbiter scripsi et subscripsi id. decemb., die dominico anno XXI Caroli regis Franchorum.