Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 122

Cundhart verkauft seinen von Vater und Bruder in Dietingen ererbten Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 789 12 06
Ausstellungsort: Rotweil

Ego in Dei nomine Cundhartus. Sic mihi conplacuit atquae convenit seu sumpsit consilius ut omnes res meas, quicquid genitor meus Habo vel germanus meus nomine Altman in pago Perahtoldespara in villa Teotingas mihi dereliquerunt Aginone urbis Constanciae episcopo condonare deberem in contra precio adpreciato, id est solidis CC, quod et ita feci, id est domibus, edificiis, mancipiis, ortiferis, pomiferis, campis, pratis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumquae decursibus, mobilibus atquae inmobilibus, cultis et incultis, omnia et ex integro in tuo trado dominationem habendi, vindendi, comutandi vel quicquid exinde facere volueris liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi Si quis vero, quod esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel postheredum meorum aut quislibet opposita persone, qui contra hanc vinditionem aliquid inrumpere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit pernullisquae ingeniis evindicare non valeat, sed hec presens carta evinditionis omni tempore firma et inviolata permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Rotunvilla puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Cundharto, qui hanc vinditionem fieri rogavit. sig. Wolvolto iudice teste. sig. Vicharto test. sig. Uoto test. sig. Cello test. sig. Mahcelm test. sig. Isanbert test. Rihbert test. sig. Ruadger test. sig. Helmrih test. sig. Erimbert test. Ego enim Solomonus indignus diaconus rogitus anno XXI regnante Carolo gloriosissimo rege Francorum scripsi et subscripsi Notavi die iovis, VIII id. decembris, sub Ratolfo comite