Cozbert schenkt seinen erworbenen Besitz in Priari Sanct Gallen.
Datierung: 790 01 24
Ausstellungsort: Sulz
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique quod evangelica vox admonet dicens: Date et dabitur vobis Igitur ego Cozbertus trado ad monasterium sancti Galli pro anime meae remedium omne conquesitum meum. Et hoc est, quod dono in Perathtoltipara in villa, que dicitur Priari, id est casa cum casale uno, cum omnibus utensilibus eorum, domibus, edificiis, mancipiis is nominibus: Wintarbal cum uxore sua Baldila et infantes eorum, Willirih cum uxore sua Lantheida, campis, silvis, pratis, pascuis, pomiferis, ortiferis, pecuniis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobile et inmobile, cultis et incultis, cum omnibus utilitatibus, quam in ipsam supradictam marcam et ad ipsam superdictam raem legitime pertinet; hec omnia et ex integro trado in dominationem ad monasterium sancti Galli vel eius rectore Werdone abbate; in ea vero racione, ut in beneficio eorum circa me curam abeant et illas res possedeant, liberam ac firmissimam in omnibus abeant potestatem faciendi absque ulla contradictione, stibulacione subnexa Actum in Sulza villa puplici presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Cozberto, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Geraldo comite. † Witigauwo teste. † Amalberto test. † Eburhardo test. † Ecchiardo test. † Erinperto test. † Pald test. † Hieril test. Ego enim Ratinh bresbiter rogitus anno XVIII regnante Carolo rege Franghorum scripsi et subscripsi. Notavi die dominico, VIII kal. feb., sub Geraldo comite