Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 121

Gisalbert überträgt den von seinen Söhnen ererbten Besitz in Goldach an Sanct Gallen.
Datierung: 789 02 28
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine Ego Gisalbertus pro anime meae parentumque remedio trado ad monasterium sancti Galloni confessoris, cui in presentia Werdo abbas preesse videtur, quicquid ego in loco nuncupato Goldaha a filiis meis mihi in portionem tuli, hoc est terris, partem in aedificiis, mancipia his nominibus: Ratfrid, Horsca, Adalar, omnia ut dixi ad prefatum coenobium trado in evum possidenda; ea tamen ratione, ut easdem res tempore vite meae possideam et censum inde singulis annis solvam, id est quindecim siclas de cervisa et unam maldram de pane et unam friskingam sagiam valentem. Post obitum meum de hac luce, quando Deus voluerit, nepos meus filius Hartperti nomine Gisalbertus, si voluerit ipsas res habere cum predicto censu, eas ad prefatum proserviat monasterium. Et si ipse nepos meus Gisalbertus heredem habuerit, id ipsum faciat, et qui de eo generati fuerint; si autem heredem non habuerit, ipse res ad saepe dictum monasterium revertantur perpetualiter possidendae Actum in ipso monasterio publice presentibus his, quorum hic signacula continentur Signum Gisalberti, qui hanc traditionem fecit. sig. Raginberti scultaiczi. † Isanberti. Maginberti. Atini. Ruadgozzi. Chrustolfi. Sigiberti. Guatilonis. Data traditio anno XXII Karoli regis, die dominico, II kal. mart