Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 120

Pratold überträgt seinen Besitz in Seen (Seheim) an Sanct Gallen.
Datierung: 789 02 24
Ausstellungsort: Tänikon

Ego in Dei nomine Pratoltus trado ad monasterium sancti Gallonis quicquid de meo iure in Sehaim visus sum habere, id est terris, domibus, edificiis, pratis, viis, aquis aquarumque decursibus, ingressus et egressus, omnia et ex integro in ea vero ratione, ut tempus vite meae ipsas res ad me recipiam, excepto unum pratum ex carrarum et illam silvam, qui ei proxima est , hoc volo ut ad ipsum monasterium sta....... pia............ quae supra diximus, cum consensu monachorum vel eorum rectoris Werdonis abbatis in beneficium per cartam precariam recipere volo et annis singulis exinde censum solvere, hoc est XX siclas de cervisa et XX panes et I frisginga saiga valente et unaquaque zelga unum iuchum arare, sicut mos est in domnico arare, et II dies ad messes collegere et alios II ad fenare; et filii mei Adalbertus et Hartpertus et Ruadoltus et eorum filii ipsum censum solvant et ipsas res possedeant Si quis vero, quod futurum non credo, si ego ipse Praitoldus, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel quilibet persona contra hanc cartam venire aut eam infrangere voluerit sotiante fisco multa conponat, id est auri untias duas et argenti pondera quinque coactus exsolvat, et ad ipsum monasterium duplam reppetitionem restituat et quod reppetit evindicare non valeat, et nihilominus cartula ista omni tempore firma permaneat cum stibulatione subnexa Actum in villa Tanninchova coram presentibus iudicibus et cetero populo, quorum hic signacula continentur Signum Ratoldi missi domni regis. sig. Wolfgaeri iudicis. sig. Lantoldi tribuni. sig. Erchamberti. sig. Ysanhardi. sig. Wolfgaeri. sig. Hiltini. sig. Liutheri. sig. Raginboldi. † sig. Wolframni. sig. Heribaldi. sig. Amalgisi. sig. Nandcrim. sig. Wolfhardi. Ego itaque Waringisus cancellarius rogitus anno XXII Caroli regis scripsi et subscripsi Notavi die martis, VI kal. mar., sub Odalrico comite