Bischof Agino verleiht an den Diaconus Ato St Gallische Besitzungen in Schlatt, Mühlhausen, Ehingen , Weiterdingen, Welschingen, Gundihhinhova und Hausen (?), sowie den von Ato selbst an Sanct Gallen übertragenen Besitz in Welschingen und Gundihhinhova gegen Zins.
Datierung: 787 02 15
Ausstellungsort: Singen
In Dei nomen Agino episcopus et Werdo abba seu cuncta congregacio sancti Gallonis. In Christo filio Ato diaconus et abba petisti nobis et nos non denegavimus ut aliquas res nostras, qui sunt in pago Egauinsse in villa, que dicitur Slat, seu et in Mulinusa vel in Hegingas eciam et in Witertingas necnon et in Walasingas vel in Gundihhinhova eciam et in Usa, quicquid in ista loca superius nominata tibi in precaria prestare deberimus quod ita et fecimus ut dum advivis ipsas res in precaria habere debeas Similiter prestavimus tibi in precaria ipsas res, quod tu ad monasterium sancti Gallonis tradedisti, hoc est in villa Walasingas seu et in Gundihhinhova, ut dum advivis, habere debeas et annis singulis pro ipsas res superius memmoratas ad festivitate sancti Gallonis censum exinde solvere debeas, hoc est argento soledos XX viginti Si quis vero, si nos ipse aut successores nostri vel quislibet homo, qui contra hanc precaria ista venire temtaverit aut eam infrangere voluerit contra cui pulsat dlupla repetitione conponat et sociante fisco distringente multa conponat, id est aurum liberas III, argento pondera IIII et quod repetit evindicare non valeat, sed presens precaria ista quamdiu Ato advivit firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa Actum Sisinga villa publica In Dei nomen Agino episcopus hanc precaria fieri rogavi, religi, subscripsi. Ego Werdo religi, subscripsi. Signum Munhing vecedomno teste. sig. † Theutardo test. sig. † Willelmo test. sig. † Gaganarto test. sig. † Wulfelmo test. Sig. † Autgario test. sig. † Vulfario test. sig. † Amalungo test. sig. † Uguberto test. sig. † Adalulfo test. sig. † Hildegario test. Data sub die XV. kal. marc anno XVIIII. regnante Karolo rege. Ego Bobosinnus clericus scripsi