Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 112

Abt Werdo vertauscht an den erlauchten Mann Liuthar St. Gallische Besitzungen in Altnau, mit Ausnahme der Hörigen, gegen Besitzungen in Sitterdorf (?).
Datierung: 787 06 13
Ausstellungsort: Sitterdorf(?)

Venerabili in Christo et inlustri viro Liuthario Werdo abba monasterii sancti Gallonis Convenit nos una cum fratribus nostris ipsius monasterii monachis necnon et Rihperto advocato nostro, ut nostras res incambiassemus, quod et ita fecimus Donamus itaque tibi in villa, que dicitur Althinouva, quicquid nobis Gaila ibidem tradidit ad ipsum monasterium, excepto mancipiis et accipimus a te in loco, qui dicitur Sidruna, quicquid ibidem visus es habire. Sic itaque complacuit, ut ista concambituria firma maneat; ita videlicet, ut ipsas res in Althinouva ad tempus vitae tuae possideas; post tuum vero obitum in omnibus melioratas ad monasterium redeant. Ipsas autem res, quas in Sidrona dedisti, a presenti die in potestate monasterii firmiter deinceps maneant Haec autem concambituria firma sit. Quod si aliquis eam infrangere voluerit multa componat et nihilominus inviolata permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Sidrona poblice Signum Eginone episcopo et Werdone abbate. sig. Liuthario, qui hoc consensit. sig. Puazone teste. sig. Wanzone test. sig. Haccone test. sig. Chunipert test. sig. Hadapert. sig. Reginfrid. sig. Isone. sig. Erlolf. sig. Rihpert. sig. Ratcoz. sig. Arolf. sig. Ruadi. sig. Crimolt. sig. Pertcoz. Adalrih. sig. Vincentio. sig. Walthram. sig. Wanilo. sig. Altman. sig. Zotan. Ego itaque Theutpertus presbiter rogitus anno XVIIII rignante Carolo rege Franchorum scripsi et subscripsi Notavi die veneris, XVIII kal. iul