Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 110

Heimo und dessen Tochter Svanailt übertragen ihren Besitz zu Merzhausen, Mengen, Haslach und Wendlingen an Sanct Gallen.
Datierung: 786 12 26
Ausstellungsort: Wittnau

In Dei nomine Ego Heimone et filia eius Svanailta aque tradamus et transfundimus ad monasterium sancti Galloni, qui est constructus in pago Harbonensi, ubi eius sacrus corpus requiescit. Et hoc est, quod donamus in villa, qui dicitur Meresusir, omnia quidquid ibidem visi sumus habere, excepta tradicio, quod ante tradedit ad suum ecclesiam, qui est constructa in Meresusum, et excepta una prada, et in villa, qui dicitur Maghingas, Odalwinus cum oba sua, et in villa, qui dicitur Haslaha, quod ibidem habemus, et in villa Wentilinga silva, quod pater meus reliquid mihi, et omnia quod supra diximus traditio, que in hac die presenti, hoc est terris, viniis, campis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus et mancipias Wichario et Hetilino et Williilta et Swasa, hec omnia ex integro ad ipsum suberius nominatum monasterium trado adque transfundo; in ea rationem, ut tempus vitae meae ipsas res per beneficium ipsorum monachorum post me hobitum filia mea Svanailta ipsum censum solvat, id est XV siglas de vino aut si vinum non fuerit XV maldras de annona aut in alium precium. Et post nostram discessionem ipsas res cum omni integritate sine ulla marricione ad ipsum monasterium revertantur, et quidquid rectoris ipsius monasterii de ipsas res facere voluerint in omnibus firmissimam habeant potestatem Hoc est quod dono in pago, qui dicitur Prisagaudigensi Et si quis vero, quod futurum esse non credo, contra hanc cartulam venire aut eam infrangere voluerit tantum duplum ista cartula contenit ad ipsum monasterium restituit et qui repedit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnexa Actum in Witunauia publice, in qua cartula ista scripta est. Hii sunt testes, qui presenti fuerint et firmaverunt SignumAimo et filia eius, qui hunc cartulam fieri rogaverant. sig. † Saraleoz testis. sig. † Eghiart test. sig. † Iltwinus test. sig. † Benedinct test. sig. † Erlawinus test. sig. † Otmar test. sig. † Moattini test. sig. † Sandolf test. sig. † Bertwini test. Ego Lanbertus presbiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi die VII. kal. ian et regnante domno nostro Carlo rege Frangorum anno XVIIII, sub Odalrico commiti.