Graf Gerold überträgt seinen Besitz in Dunningen, Burbach (?), Seedorf, Petra, Beuren (?), Isingen, Weildorf, Thalhausen, Mühringen, Dietingen, Deilingen und Wessingen an Sanct Gallen.
Datierung: 786 05 03
Ausstellungsort: Nagold
In Dei nomine Perpetrandum est unicuiquae, quod ewangelica vox admonet dicens: Date et dabitur vobis Igitur ego in Dei nomine Ceroldus comes cogitans pro Dei timore vel animae meae remedium vel pro eterna retributione, talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad monasterium sancti Galli confessoris condonare deberem, quod et ita feci ubi venerabilis vir Agino episcopus vel abba nomine Werdo. Et hoc est, quod dono in pago, qui vocatur Perihtilinpara, in his locis denominatis, id est in villa, qui dicitur Tunningas, quicquid ibidem visus sum abere, excepte de illa ecclesia portionem, quicquid mihi legitime obtingit, et in Eburinbah, in Sedorof, in Petarale, in Purrom, in Usingum, in Wildorof, in Talahusum, in Mereingum, in Deotingum, in Tulingas, in Toromoatingum, in Pisingum, in Hahhingum, in Wassingum, in his locis supra nominatis dono atque trado ad ipsum supradictum monasterium campis, pratis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, omnia et ex integro ut ibidem sit perpetualiter ad possedendum in ea vero ratione, ut exinde annis singulis censum solvam tempus vitae meae, id est solidos XX, et si aliquando ipsas res redemere voluero, tunc liceat mihi eas redemere cum weregeldos tres. Post meum vero decessum neque meus infans neque frater nec ullus de eredibus meis vel postheredum meorum non habeant licenciam illas res in censum recipere neque redemere; sed post meum obitum in omni integritate ad ipso monasterio in perpetuo permaneant absque ulla contradictione Si quis vero, quod esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel postheredum meorum aut quislibet oposita persona, qui contra hanc cartam aliquid inrumpere voluerit sociante fisco multo conponat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit non valeat evindicare, sed hec carta omni tempore firma permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Nagaltuna puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum † Gerolto comite auctore, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Aginone episcopo teste. sig. Imma genetrix test. sig. Perihtilone comite test. sig. Arnolto iudice test. sig. Waltheri test. sig. Irmindekan test. sig. Puolo test. sig. Ekilolf test. sig. Erich test. sig. Adalbert test. sig. Fridirit test. sig. Eberhart test. sig. Uro test. sig. Helmcoz test. sig. Adalbert test. sig. Willihelm test. sig. Ekibert test. sig. Uto test. Ego Solomonus indignus diaconus anno XVI regnante Carlo gloriosissimo rege Francorum scripsi et subscripsi Notavi diem mercoris, V non. mad., sub ipso Gerolto comite