Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 109

Bischof Egino verleiht an Hupert den von seiner Schwiegermutter Herosta an Sanct Gallen übertragenen Besitz in Bermatingen gegen Zins.
Datierung: ?

Agino Deo suffragante Constantiensis urbis episcopus et rector monasterii sancti Gallonis. Dum pluribus non est incognitum, sed omnimodis divulgatum qualiter nos cum confratre nostro Werdone abbate ipsius monasterii atque ceteris fratribus convenit ut illas res, quas in vico Perahtmuatingas de traditione cuiusdam feminae Herostanis habemus, ut ipsas res pro beneficio eiusdem femine genero, nomine Huperto, in censum prestare deberemus, quod et ita fecimus in ea namque condictione, ut annis singulis censum nobis exinde solvat, id est duas maldras de chernone et XXX siclas de cervisa et una friskinga saigada valente. Et si in uno anno aut in secundo hoc dimissum fuerit, in tertio vero triplum censum restituat. Similiter et filius eius atque filii filiorum eius sint facturi Actum in ipso monasterio, presentibus monachis, quorum hic signacula continentur Signum Aginonis decani. sig. Aldemanni monachi. sig. Walderanni monachi. sig. Ruadperti presbiteri. sig. Bertilonis portarii. sig. Engilberti presbiteri. sig. Immonis presbiteri.