Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 107

Dudo schenkt seinen Besitz in Seitingen an Sanct Gallen.
Datierung: 786 04 11
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus Ergo ego in Dei nomine Dudo ab amore domini nostri iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro trado, dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterio sancta Gallo, que est constructus in pago Durogauginse, portionem meam in villa nuncupante, que dicitur Sytynga marca, in pago Bertoldesbara, quicquid ibidem in ipsa marca Sitynga tam de alode parentorum nostrorum vel de quolibet adtracto possedere video, totum et integrum quicquid in ipsa marca ibi aspicit, casa, casalis, mansos, mancipiis, terris arribilis, campis, pratis, silvis et molino I, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et integrum ibi trado atque transfirmo ad monasterio sancta Gallo tantum, ita ut a die presente hoc habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem ad faciendum Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris seu quaslibet ulla opposita persona, qui contra hanc ista traditione infrangere voluerint, iram trinam magestatis incurat et cum suprascripto sancto Gallo ante tribunal Christi deducat rationes insuper inferat partibus ipsius monasterii cum coginte fisco auro libra una, argento pondera V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens haec traditio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio sancto Gallo datum quod fecit menses aprilis dies XI in anno octavo decimo regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. † Signum Dudoni, qui hanc traditionem fieri et firmare rogaverit. sig. Waltharti filio suo consentientem. sig. Buboni filio suo consentientem. sig. Raingero filio suo consentientem. sig. Chrodhario comite. sig. Geroldo comite. sig. Birtilone comite. sig. Bertoldo comite. sig. Amalberto. sig. Sigeberto. sig. Randvig. sig. Waltbert. sig. Butono. sig. Willeberti. sig. Udox. sig. Walther. sig. Pando. sig. Emmolt. sig. Bertger. sig. Autfrid. sig. Adalman. sig. Teodger. sig. Buo. Ego iacobus diaconus rogatus scripsit et subscripsit