Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 106

Chnuz schenkt seiner Tochter Maganrada 10 Juchart Ackerland, einen Hof und Hörige zu Chnuzeswilari.
Datierung: 786 03 29
Ausstellungsort: Theuringen

In Dei nomine ego Chnuz. Conplacuit mihi, ut aliquid de rebus meis filia mea nomine Maganrada dare deberem, quod ita et feci Et hoc est, quod dono in pago Linzgauginse in villa, qui dicitur Chnuzesvilare, de terra iuris mei iornales X et curtale circumcinctum cum casas, aedificiis et servo meo nomine Diotolfo cum uxore suo nomine Rekinhilt et filios suos nomine Diodoldo et Diotingo et filia sua nomine Emhilt cum hoba sua et omni peculiare eorum et mancipias II, hoc est nomine Waldram et Ota; istum supernominatum dono atque trado in dominatione sua in possensionem perpetuam, hoc est habendi, tenendi, mutandi, vindendi aut quicquid exinde facere voluerit in omnibus firmissimam habeat potestatem Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus vel quislibet ulla opposita perversa persona, qui contra hanc cartulam traditionis, quod ego spontaneo voluntate fieri rogavit, venire aut eam infrangere voluerit non hoc solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat, id est auri uncias II et argenti ponduos IIII coactus exsolvat et si repetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnixa Actum in villa Duringas puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Chnuz, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Arnolt. Auwo testis. Akibert. Milo test. Usso test. Abbo test. Ludimar test. Sikibert test. Haimo test. Buoso test. Lotto test. Erfo test. Ruadker test. Asbrant test. Neribert test. Milo test. Azzilo test. Otker test. Sikirihc test. Wolfbert test. Oto. In anno XVIII. regnante domno Carolo rege Francorum et sub Crodberto comite. Ego Hadubertus presbiter rogitus ac petitus scripsi et subscripsi Notavi sub die IIII kal. april