Ercanpert übertragt seinen Antheil an den Kirchen in Brombach und Weil an Sanct Gallen.
Datierung: 786 02 27
Ausstellungsort: Maulburg
Sacrosanctae ecclesia, qui est constructa in paco Turgauginsi in onore sancti Galli, hubi Werdo abba ad presens esse videtur Ego Ercanpertus sumsit mihi consilius adque voluntas bona, ut aliquid tale parcione de aeclesia, quod habui in Prampahch in onore sancti Germani, et in Willa tale parcione de eclesia, quod ibi habui ad ipso sancto vel ad ipsam casam Dei condonare dibere, quod et ita feci; a die presenti ad ipso sancto vel ad ipsam casam Dei trado adque transfundo, ut ab hac diem abiant, teniant, omni successoris ad ipsam casam faciant quod voluerent, liberam habiant in omnibus potestatem, ut superibus diximus Frater meus Hanno dibiat procensire pro ista traditione, per singulos annos dibiat donare duodicim dinarius, ut tale feo, qui illus valiat, et successor suos et successores eorum similiter semper faciant inante Si quis vero, ego ipsi aut eredis mei aut ulla oposita persuna, qui contra hanc donacione ista venire timptaverit, tunc siat culpabilis ad ipso sancto vel ad ipsam casam Dei dubio repidicione in ipsas fines melioratas et in fisco auri uncias duas et argento pondera duus et nihilhominum donacio ista homne tempore firma permaniat stipulacione subnexsa Actum in Murperch willa publici. In ipsa casa fuit ipsa carta levata Signum Ercanperti, qui hanc donacione ista fiere rogavit. sig. Brunichoni centenari testis. sig. Rotperto test sig. Chonzoni test. sig. Sigiardo test. sig. Berefrido test. sig. Rotleu ... sig. Rihcardo test. sig. Utto test. sig. Folchere test. Ego in Dei numine Folcramnus presbiter indignus peccator rogitus scripsit et subscripsit Dadavi mensi III. kal. mart annus XVIII. regnante domno nostro Carlo regi Francorum et Langubardorum ac patricius Romanorum.