Gundrada, Nonne zu Lauterbach , verleiht an Sigimund und seine Gattin Nandila, sowie an den Presbyter Ebrachar für die von ihnen der Kirche zu Lauterbach geschenkten Hörigen Besitzungen der Kirche gegen Zins.
Datierung: 786 01 23
Ego in Dei nomine Gundrada, humillima Deo dicata, nec non et quidam homo nomine Sigimund et coniux sua Nandila et quidam presbiter Ebracharus. Cum omnibus non habetur incognitum qualiter vestra fuit petitio et mea decrevit voluntas ut res illas, quas vos tradidistis ad basilicam, quae est constructa in honore domini et salvatoris nostri iesu Christi, ubi reliquias beatorum venerabilium sanctorum esse videntur in villa, quae vocatur Leodrabach, id est terris, campis, silvis, pratis, pascuis, aedificiis, mancipiis utriusque sexus et etatis his nominibus: Richbrat cum uxore sua Traganta cum infantes suos, Radbrat, Werinheri cum uxore sua Burgilind cum infantes suos, Witharii et Engilswindi, Gutasvind atque Adalheri, ista mancipia et omnia supradicta ad praefatum locum tenendum tradidistis atque condonastis in perpetuum et nos postulastis, ut per istam precariam aliquid ex nostro beneficio, qui pertinet ad denominatum locum, vobis praestare deberemus quod ita et fecimus ea videlicet ratione, ut quamdiu pariter advixeritis praefatas res, quas vobis prestavimus, usufructuario ordine tenere et possidere valeatis. Post vero quoque vestrum de hac luce decessum cum omni emelioratione omnes res superius conscriptas ad praedictum monasterium pleniter revertantur et ibi in futurum permaneant absque alicuius contrarietate aut inpedimento; sed sicut nostra fuit convenientia, ita ulterius firmum et inconvulsum permaneat, et annis singulis ad nativitatem Domini quatuor denarios ad ipsam basilicam persolvere faciatis Facta precaria ista sub die X kal. febroarias anno XVIII regnante domno nostro Karolo regem Francorum et Longobardorum ac patritius Romanorum. Signum Gundradane, qui hanc precariam fieri et adfirmare rogavit. sig. † Annoni presbiteri. sig. † Gunthardi. sig. † Erchanfridi. sig. † Gozzolah. sig. † Gamarit. sig. † Halitpreth. sig. † Walahbreth. sig. † Arbioni. sig. † Nandiloni. sig. † Nantger. sig. † Hertmanni. sig. † Stardiari. sig. † Adalberti. sig. Heribaldi. Ego Williharius scripsi et subscripsi prestariam istam