Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 103

Ekino schenkt eine Hufe und Hörige zu Rietheim und Amulpertiwilari an Sanct Gallen.
Datierung: 786 01 15
Ausstellungsort: Dürbheim

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Ekino talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare deberem, quod ita et feci Dono adque trado donatum, quod in perpetuum habere volo ad eclesiam sancti Galli, quia est constructa in pago Arbonensi. Et hoc est, quod dono in pago Piritiloni in villas, qui dicitur Reothaim et Amulpertiwilari, hoba I et mancipias meas his nominibus: Kericho cum uxore sua Liuphilta cum infantis eorum et servo eorum Hiltiperto, et alia ancilla nomine Liula cum infantis suis, et mater ancillarum earum nomine Liupwara et omnia peculiare eorum, et omnia que hibidem visus sum habere, id est casale, cranarium, his edificiis con curtes cinctis, campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus adque immobilibus, cultis et incultis, omnia et ex integro de meo iure ad iure sancti Galli vel rectores ipsius hibidem manentes habeant, teneant adque possedeant, post obitum meum quidquid exinde facere voluerint liberam hac firmissimam habeant potestatem in omnibus faciendi absque ulla contradictio vel marritione Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum vel postheredum, qui contra cartulam istam venire presumserit partibus vische multa conponat, id est auri untias II, argenti pondura IIII coactus exsolvat et quod repedit pernullisque ingeniis evindicare non valeat, sed hec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa, qui dicitur Diripihaim puplice, ubi cartula ista scripta est, presentibus quorum hic signaculum contenuntur Signum Ekinoni, qui hanc cartulam traditionis fieri rogavit. Heriperti, Huunperti, Kisoni, Liutolfi, Rihperti, Ekilperti, Cundoloh, Wolperto, Ato. Ego enim Reginbald lector rogitus et peditus ab Ekinoni anno XVIII regnante Carlo rege Francorum, notavi sub XVIII. kal. febr., die dominico, sub Piritilone comite scripsi et subscripsi.